monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 41, 258, 4
Multos adhuc in Scripturis divinis poteramus invenire, qui post infinita crimina poenitentiam agentes, Dei in se misericordiam provocaverint; et non solum ad priorem, sed etiam ad meliorem statum redierint. Sed quia longum est me omnes recitare, isti quatuor quos nominavimus satis abundeque sufficiunt, ut agnoscamus quod Deus noster, qui et David post tam grave peccatum indulsit, et Achab sacrilego regi pepercit, et Manassen post innumerabilia peccata poenitentiam agentem inter amicos suos reputavit, et meretrici quae lacrymis pedes rigaverat et capillis suis terserat, totum indulsit; qui istis tantis ac talibus peccatoribus veniam dedit, paratus est et nobis, si in veritate convertimur, non solum peccata dimittere, sed etiam aeternam beatitudinem dare. Haec ergo cogitantes, fratres charissimi, quantum possumus, cum Dei adiutorio laboremus, ne nobis aliqua crimina vel capitalia peccata subrepant. Si vero in hoc malum fuerit aliquis diabolica callididate prostratus, priusquam crimina ipsa per consuetudinem convalescant, remedium sibi in die necessitatis acquirat, et cum ingenti rugitu et gemitu Deum sibi reconciliare contendat. Nec erubescat poenitentiam agere, qui non erubuit poenitenda committere; sed cito in se bonis operibus contendat Dei imaginem reparare, ut inter filios mereatur agnosci a Patre: ne ab illa aeterna beatitudine exclusus, et a convivio nuptiali proiectus, ligatis manibus et pedibus proiiciatur in tenebras exteriores, ubi est fletus et stridor dentium ; sed magis medicamentis poenitentiae, humilitatis vel compunctionis, ad sanitatem pristinam revocatus, et bonorum operum margaritis ornatus audire mereatur, Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui . Amen.