monumenta.ch > Hieronymus > 9 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 41, 258, 2
Sed forte cogitat aliquis tam gravia se admisisse peccata, ut iam Dei misericordiam promereri non possit. Absit hoc a sensibus omnium peccatorum. O homo, quicumque ille es, peccatorum multitudinem attendis; et omnipotentiam coelestis Medici non attendis. Cum enim Deus velit misereri quia bonus est, et possit quia omnipotens est: ipse contra se divinae misericordiae ianuam claudit, qui Deum sibi misereri aut non velle aut non posse credit, et eum aut bonum aut omnipotentem esse diffidit. Nemo ergo nec post centum peccata, nec post mille crimina de misericordia divina desperet. Sic tamen non desperet, ut sine ulla mora Deum sibi repropitiare festinet: ne forte, si consuetudinem peccandi fecerit etiamsi velit, iam se a diaboli laqueis liberare non possit. David enim qui et rex et propheta divino munere fieri meruit, post tantam gratiam ita praeventus est, ut non solum adulterium committeret, sed etiam homicidium perpetraret: nec tamen se ad hoc reservavit, ut in senectute sua ad poenitentiae medicamenta confugeret; sed statim cilicio prostratus et conspersus cinere, cum ingenti rugitu et gemitu poenitentiam agens , implevit illud quod ipse in Psalmis dixerat, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo ; et iterum, Cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam . Et quia poenitentiam agere mortifera securitate non distulit, cito in se Dei misericordiam provocavit; ut non solum regnum non amitteret, sed etiam gratiam sancti Spiritus recipere mereretur . Sed forte est aliquis qui dicat: Ego in militia positus sum, uxorem habeo; et ideo poenitentiam agere quomodo possum? Quasi nos, quando poenitentiam suademus, hoc dicamus, ut unusquisque magis sibi capillos studeat auferre, et non peccata dimittere; et vestimenta potius evellat, quam mores. Qui hac dissimulatione decipere se magis quam excusare conatur, attendat, quia regem David nec honor regni nec dignitas vestimenti ad poenitentiam agendam potuit impedire .