monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 41, 257, 3
Sed dicit aliquis: Cum ad senectam venero, aut aliqua nimia infirmitate fuero desperatus, tunc poenitentiam petam. Non quidem dicimus poenitentiam illam prodesse non posse: certum est quia prodest, si cum grandi et larga eleemosyna illam unusquisque accipiat, et omnibus inimicis indulgentiam tribuat, et quibuscumque fecit iniuriam, veniam petat; et ita toto corde deliberet, ut si evaserit, quamdiu vixerit, totis viribus illam cum rugitu et gemitu et cum multis eleemosynis humiliter ac fideliter agat. Et tamen tu, homo sapiens, inter ista omnia considera, si iustum est ut per totam vitam tuam vitiis et peccatis servias, et ad acquirendam vitam iam semivivus assurgas. Numquid tibi hoc fieri vis a servo tuo, ut quamdiu fortis ac iuvenis fuerit, inimicis tuis serviat; et cum ad senectam venerit, tunc demum ad tuum servitium redire velit? Quod ergo non vis pati a servo tuo, non est iustum ut facias Domino tuo. Cum tamen multos noverimus, dum sani essent, frequenter dixisse poenitentiam se toto corde desiderare: sed tamen quia illam statim agere noluerunt, sine ipsius remedio de hoc saeculo recesserunt. Percutitur enim etiam hac animadversione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui vivens oblitus est Dei. Nam qui remedium animae suae, quando potuit, noluit quaerere; postea etiamsi velit, dubium est utrum mereatur accipere.