monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.606 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 41, 257, 1
Quoties evenerit, fratres charissimi, ut in quocumque gravi peccato aut etiam crimine aliquis, ut se habet humana fragilitas, cadat; nec quia Deus iustus est, desperare, nec quia misericors est, debet nimia securitate confidere: sed sic timeat iustitiam, ut quaerat misericordiam; sic de misericordia confidat, ut tamen iustitiam contremiscat: quia quantum nos Deus diutius exspectat ut corrigamur, tantum gravius vindicat, si de conversione tardius cogitemus. Optime enim malagma vel fibula calidis adhuc vulneribus apponitur: et cito vulnus ad sanitatem reducitur, quod putrescere diuturna abusione non sinitur. Sed dicit aliquis: Cum ad senectam venero, tunc ad poenitentiae medicamenta confugiam. Quare hoc de se fragilitas humana praesumat; cum unum diem vitae suae in potestate sua non habeat? Quam multi sese credebant longo tempore vivere; et ita illos mors repentina subtraxit, ut nec ad illam momentaneam possent poenitentiam pervenire? Erubescimus modo parvo tempore poenitentiam agere; et non timemus sine ullo termino aeterna supplicia sustinere. O infelix homo, de ipso vulnere non erubescis; et de ligatura vulneris erubescis! Peccatum enim vulnus est, poenitentia ligatura vulneris est: tu qui poenitentiam non vis agere, sine dubio dissimulas medicamenta tuis vulneribus adhibere; et non agnoscis quia plus foedum est, et maiorem horrorem generat vulnus deopertum, quam si esset medicamentis appositis involutum.