monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 217, 2
Videbant enim Stephanum Iudaei Iudaeum, in medio Iudaeorum, in civitate metropolitana parentum suorum disputantem contra sacra Iudaeorum, et contra sacrificia, et contra Legem, et contra circumcisionem, contraque sabbata. Exsurgentes in iracundiam, et concipientes venenata sensa, loquebantur ad invicem sibi talia verba: Quid est istud? quid est hoc? quid agimus? quid facimus? quid dicimus? quid vult sibi iste homo et iuvenis et pulcher, et eloquentissimus et sapientissimus homo? Nam signa magna et mirabilia facit iste homo, et sine causa Christus mortuus est homo. Venite, inquiunt, fratres, simulque conveniamus in unum; faciamus consilium, confirmemus falsum testimonium. Fecimus contra Dominum; faciamus et contra famulum. Diximus contra Dominum, Expedit ut unus moriatur, quam tota gens pereat ; dicamus contra famulum, Exterminemus eum de terra viventium, et nomen eius non memoretur amplius . Quando consilium contra Iesum fecimus, multum nobis profuimus; quia praevaluimus. Circumvenimus, dedimus, accepimus, ligavimus, tradidimus, superavimus, oppressimus, crucifiximus. Amatori cupiditatis dedimus pecuniam, quam de mammona iniquitatis distraximus unusquisque. Ligavimus incapabilem Filium virginitatis, tradidimus iudici iudicem aequitatis, superavimus superantem imperium vanitatis, oppressimus opprimentem superbiam calamitatis, conspuimus faciem sanctitatis, et crucifiximus caeci Filium maiestatis. Occidimus, sepelivimus, eiusque sepulcrum annulo nostro signavimus; sed ab angelo resignatum invenimus. Sepulcrum signatum custodientibus custodibus tradidimus, et miraculum resurrectionis videntibus pecuniam, ut Pilato mentirentur, contulimus, testimoniaque produximus; et confusione vigilantes caruimus.