monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 194, 2
Gratulare, beata Virgo: Christus rex e coelo suo venit uterum tuum, ex sinu Patris in uterum dignatur descendere matris. Benedicta, inquit, tu, in mulieribus, quae vitam et viris et mulieribus peperisti. Mater generis nostri poenam intulit mundo; Genitrix Domini nostri salutem attulit mundo. Auctrix peccati Eva; auctrix meriti Maria, Eva occidendo obfuit; Maria vivificando profuit. Illa percussit; ista sanavit. Pro inobedientia enim obedientia commutatur, fides pro perfidia compensatur. Laeta igitur Maria gestat infantem, exsultans amplexatur filium, portat a quo portabatur. Nec fortuitu, ut fingunt Sabelliani, reperit parvulum; sed decursis novem mensibus peperit Christum. Plaudat nunc organis Maria, et inter veloces articulos tympana puerperae concrepent. Concinant laetantes chori, et alternantibus modulis dulcisona carmina misceantur. Audite igitur quemadmodum tympanistria nostra cantaverit: ait enim, Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est. Causa igitur tantae invalescentis laetitiae erat miraculum novum. Novus Mariae partus partum Evae evicit , et Evae planctum Mariae cantus exclusit.