monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 10 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 193, 1
Fratres dilectissimi, hodie dies illuxit, in quo Christus ex Virgine carnem suscepit. Humilitatis voluit induere formam, ut a peccatis liberaret animas nostras. Transgressio illius primi hominis totum deceperat mundum; ut nullum esset salutis remedium, nisi Christus adveniret e coelo. Gaudebat teterrimus draco, quia venenum praeparaverat homini novo: sed ad hoc descendit Christus in uterum Virginis, ut exinde humana susciperet membra, quae traderet cruci, et mortem induceret antiquo draconi. Usus enim fuerat diabolus consilio malo, ut per serpentem mulieri loqueretur, et diabolus non agnosceretur. Sed hinc ad nihilum redigit illum Deus Dei Filius, qui de coelo descendit, ut humanum susciperet corpus, tendens ei laqueum mortis, per visionem videlicet carnis; ut quasi ad hominem solum tentator accederet, et Dominum penitus ignoraret. Videbat carnem, sed ignorabat Domini maiestatem; cernebat infirmitatem, et non videbat deitatem. Remansit confusus diabolus, dum in homine apparuit Dominus. Sic a Deo Patre descendit, unde nunquam discessit. In terris erat; et coelos non deserebat, sicut ipse Dominus ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo . In terris ut homo loquebatur hominibus; et in coelo se esse fatebatur ut Deus. Deitas enim non minoratur, cum infirmitas assumitur; et illud quod non erat accepit, et Deus mansit quod ab initio fuit. Quod enim homo fuit, nobis profuit, sibi nihil minuit. Exinanivit plenitudinem deitatis, formam suscepit humilitatis; et Patri mansit aequalis.