monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 192, 1
Nostis, fratres charissimi, beatissimum Petrum in Salvatoris passione suis erroribus profecisse, et posteaquam negavit Dominum, fuisse apud Dominum meliorem. Fidelior enim factus est posteaquam fidem se perdidisse deflevit; atque ideo maiorem gratiam reperit quam amisit. Tanquam bonus enim pastor tuendum gregem accepit: ut qui sibi antea infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum; et qui interrogationis tentatione nutaverat, caeteros fidei stabilitate fundaret. Denique pro soliditate devotionis Ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . Petra enim dicitur, eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tanquam saxum immobile totius operis christiani compagem molemque contineat. Petra ergo pro devotione Petrus dicitur; et petra pro virtute Dominus nuncupatur, sicut ait Apostolus: Bibebant autem de spirituali sequente eos petra; petra autem erat Christus . Recte consortium meretur nominis, qui consortium meretur et operis. In eadem enim domo Petrus fundamentum ponit, Petrus plantat; Dominus incrementum dat, Dominus irriguum subministrat. Petrus ergo tentationibus suis proficit, fletibus suis gaudet, periculis suis crescit.