monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2 > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 21, 126, 3
Elegit ergo hunc diem sibi ad nativitatem, nobis ad felicitatem; sibi ad obsequium, nobis ad gaudium. Sic enim pastoribus Angelus praedicavit: Ecce, inquit, annuntio vobis gaudium, quod erit universae terrae. Quare? Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus ; ut merito a nobis hodie cantandum sit, Hic est dies quem fecit Dominus, gaudeamus et laetemur in eo . Crescit ecce dies cum ortu nascentis, et lucrativo proventu vel successibus momentorum: noctisque imminuto curriculo defectionem sentiunt opera tenebrarum. Die enim aeterno nascente, augmentum debuit dies temporalis accipere: non ut dies aliquid nascenti conferret, sed ut ex nascente dies praerogativam incrementi vel felicitatis acquireret, et fieret toti mundo festivus, in quo verus Deus homo natus est in carne perfectus.