monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.12.35 > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 21, 126, 2
Elegit sibi in qua nasceretur diem, qui fecit omnem diem, et non sine gratia praelationis caeteris est diebus habendus hic dies, in quo Deus in hominem docetur fuisse promotus. Denique ex hodierno dies accepit incrementum, et augmenta sumit cursus sui, qui electus ad gloriam Dei noscitur. Conceptus est enim aequinoxio verno, et natus est solstitio hiberno. Et qua die est conceptus in utero Virginis, in ipsa resurrexit ab inferis cum gloria passionis. Et in conceptu tamen, et in nativitate eius dies accepit incrementum: et nascente vera luce, lucis et diei augmentatur officium. Advertite interea, fratres, advertite dominicum sacramentum. In nativitate eius dies proficit, in passione deficit, quia a sexta hora tenebrae factae sunt per totam terram usque ad horam nonam . Et quod imminutum est in passione, ampliatum est in resurrectione. Ecce est illud, Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam : dies nativitatis diei passionis, et dies passionis diei resurrectionis; nox nativitatis nocti passionis; et nox passionis nocti resurrectionis annuntiat verbum: illic natum, hic passum; in illa Angelorum gaudium, in ista totius mundi luctum, sed tamen omnium in resurrectione triumphum: quia in vesperum abundabit fletus, et ad matutinum laetitia ; vesperum passionis, quando sequebatur eum multitudo populi, et mulieres lamentabantur et plangebant; matutinum resurrectionis, quo mulieres cum gaudio a monumento currebant, et discipuli cum gaudio ad monumentum festinabant.