monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 21, 125, 1
Nativitatem Domini nostri Iesu Christi secundum carnem ita Evangelista apertissime demonstravit, ut ostenderet eum ex Spiritu sancto et Maria virgine natum, propter haereticorum astutiam, qui negant Deum hominem suscepisse. Sed ideo Dominus noster virgineum sibi requisivit hospitium, ut nobis ostenderet in casto corpore Deum portari debere. Ad hoc enim Deus hominem suscepit in se, ut et nos Deum suscipiamus in nobis, sicut ipse dicit, Manete in me, et ego in vobis . O sacrum et coeleste mysterium in nativitate Domini! Concepit virgo antequam sponsum haberet, parit antequam nubat; et quod ad laudem pertinet nominis Domini, et mater et virgo coepit esse post partum. Virgo enim concepit, virgo peperit, virgo post partum illibata permansit. Quem cum portaret, timuit; cum pareret, adoravit: quem cum peperisset, minor erat mater quam filius.