monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 14, 10
Breviter quaeramus pupillum : quia in paupere requirendo fatigati sumus. Domine Iesu, pupillum quaero; fatigatus quaero: cito responde, ut inveniam. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra . Pupillus in terra, immortalem patrem invenit in coelo. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra. Inventus est pupillus iste. Oret pupillus iste: audiamus eum, et imitemur eum. Quae est eius oratio? Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Pater, inquit, meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me . Si ergo beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum ; Tibi derelictus est pauper. Si pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me; Pupillo tu eris adiutor .