monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 14, 8
Dives est, inquis. Respondeo, Dives est. Iterum tu accusator respondes et dicis, De iniquitate dives est . Quid, si facit amicos de mammona iniquitatis? Dominus noverat quod dicebat: utique non errabat, quando praecipiebat, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna . Quid si hoc facit iste dives? Iam finit cupiditatem, exercet pietatem. Tu nihil habes, sed dives vis fieri; incides in tentationem. Sed forte inde factus es pauperrimus et egentissimus, quia nescio quid habebas paternum, quod te sustentaret, et calumnia aliqua competitoris abstulit. Gemis, audio, tempora accusas: quod gemis, si posses, faceres. Annon videmus? annon quotidianis exemplis plena sunt omnia? Heri gemebat, quia perdebat sua; hodie pertinens ad maiorem , rapit aliena.