monumenta.ch > Hieronymus > Machabaeorum II, 6 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 14, 7
Audi alium pauperem. Nihil intulimus in hunc mundum; sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix est enim omnium malorum avaritia: quam quidam appetentes, a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis . Qui sunt isti qui a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis? Qui volunt divites fieri. Modo mihi respondeat ille pannosus. Videamus, si non vult dives fieri; videamus, interrogemus eum, si non vult dives fieri: respondeat, non mentiatur. Audio linguam, sed interrogo conscientiam. Dicat si non vult dives fieri. Si autem vult; iam incidit in tentationem et desideria multa, stulta et noxia. Non enim opes dico, sed desideria. Unde? Quia vult dives fieri. Quid inde? Desideria multa et stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Vides ubi sis? Quid mihi ostentas nullas facultates, cum ego convincam tantas cupiditates? Ecce iam compara duos. Iste dives est, ille pauper est: sed iste dives, iam est, non vult fieri. Iste dives est, aut de parentibus, aut de donis et haereditatibus. Ponamus, faciamus: dives est etiam de iniquitatibus. Iam non vult addere, imposuit modum, fixit limitem cupiditati, iam corde militat pietati.