monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 14, 6
Admoneamus ergo divites nostros, quod Apostolus admonuit. Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum , admoniti sumus. Divitiae illae, quas putatis plenas esse deliciarum, pleniores sunt periculorum. Pauper erat, et securior dormiebat: somnus facilius accedebat ad duram terram, quam ad lectum inargentatum. Attendite curas divitum, et comparate securitati pauperum. Sed audiat dives iste, ut non superbe sapiat, neque speret in incerto divitiarum. Utatur mundo, tanquam non utens. Sciat se viam ambulare, et in has divitias tanquam in stabulum intrasse. Reficiat, viator est: reficiat se, et transeat; non secum tollit quod in stabulo invenit. Alius viator erit, et ipse habebit, sed non auferet. Omnes hic relicturi sunt quod hic acquisierunt. Nudus, inquit, exii de utero matris meae; nudus revertar in terram, Dominus dedit, Dominus abstulit . Non abstulit , quia tibi derelictus est pauper. Nudus exii de utero matris meae; nudus revertar in terram.