monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 14, 5
Videtis, quia cum abundent pauperes recte quaerimus pauperem: in turba quaerimus, et vix invenimus. Occurrit mihi pauper, et quaero pauperem. Interim tu manum porrige pauperi quem invenis. Corde quaeris, quem quaeris. Tu dicis, Pauper sum sicut Lazarus: dives iste meus humilis non dicit, Dives sum sicut Abraham. Ergo tu te extollis, ille se humiliat. Quid inflaris, et non imitaris. Ego, inquit, pauper levor in sinum Abrahae. Non vides quia pauperem dives excepit? Non vides quia dives susceptor est pauperis? Si enim superbis contra eos qui habent pecuniam, et negas eos ad regnum coelorum pertinere; cum in eis fortasse inveniatur humilitas, quae in te non invenitur: non times ne tibi, cum mortuus fueris, dicat Abraham, Recede a me, quia blasphemasti me?