monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 14, 3
Sed ait mihi quisque mendicus, debilitate fessus, pannis obsitus, fame languidus; respondet mihi, et dicit: Mihi debetur regnum coelorum; ego enim similis sum illi Lazaro, qui iacebat ulcerosus ante divitis domum, cuius canes lingebant ulcera, et quaerebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis: ego illi similior sum, inquit. Nostrum genus est, cui debetur regnum coelorum; non illi generi qui induuntur purpura et bysso, et epulantur quotidie splendide. Talis enim erat ille, ante cuius domum iacebat pauper ulcerosus: et videte exitus amborum. Contigit enim mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem dives, et sepultus est. Nam pauper forte nec sepultus. Et quid postea? Cum apud inferos dives ille in tormentis esset, levavit oculos suos, vidit pauperem quem contempserat, in Abrahae gremio quiescentem: desideravit guttam, a quo ille micam; et quoniam dilexit opulentiam, non invenit misericordiam. Voluit subveniri fratribus suis, semper vecors, sero misericors: nihil omnino quod postulavit, accepit .