monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 14, 2
Discite ergo esse pauperes et Deo relinqui, o compauperes mei. Dives est, superbus est. Nam et in divitiis istis, quae vulgo appellantur divitiae, quibus est contraria vulgaris ista paupertas; in divitiis ergo istis nihil est sic cavendum, quam superbiae morbus. Qui enim non habet pecuniam, non habet amplissimas facultates; non habet unde se extollat. Si ergo qui non habet unde se extollat, non laudatur pro eo quod non se extollit: qui habet, laudetur, si se non extollit. Quid ergo laudo humilem pauperem, qui unde superbiat, non habet? Quis autem ferat et inopem et superbum? Lauda divitem humilem, lauda divitem pauperem. Tales vult apostolus Paulus, qui scribens ad Timotheum dicit: Praecipe divitibus huius saeculi, non superbe sapere . Novi quid dicam: hoc illis praecipe. Habent enim divitias intrinsecus superbiam persuadentes, habent divitias in quibus laborant esse humiles. Da mihi Zacchaeum habentem magnas divitias, principem publicanorum, confessorem peccatorum, statura brevem, animo breviorem, ascendentem lignum, ut transeuntem videret qui pro illo pendebat in ligno. Da mihi dicentem, Dimidium rerum mearum do pauperibus. Sed multum dives es, o Zacchaee, multum dives es. Ecce dimidium dabis: dimidium quare reservabis? Quia si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo .