monumenta.ch > Hieronymus > Proverbia, 17 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 14, 1
Cantavimus Domino, et diximus, Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Quaeramus pauperem, quaeramus pupillum. Nec mirum sit quod admoneo ut quaeramus, quos sic abundare cernimus et sentimus. Nonne pauperibus plena omnia? nonne pupillis plena sunt omnia? Tamen inter omnia quaero pauperem, quaero pupillum. Ac prius ostendendum est Charitati vestrae, id quod putamus, non hoc esse quod quaerimus. Qui enim dicuntur pauperes et sunt, in quos a Deo mandatae eleemosynae fiunt, de quibus fatemur scriptum, Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa exorabit pro te Dominum : abundat quidem hoc genus hominum; sed altius intelligendus est iste pauper. De illo genere est iste pauper, de quo dictum est, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum . Sunt pauperes non habentes pecuniam, victum quotidianum vix invenientes, alienis opibus , misericordia sic indigentes, ut etiam mendicare non erubescant: si de his dictum est, Tibi derelictus est pauper; nos quid facimus, qui hoc non sumus? Ergo nos qui christiani sumus, non sumus Deo derelicti? Et quae alia nobis spes est, si non sumus illi derelicti, qui nos non derelinquit?