monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 13, 9
Non enim filium tuum non erudis. Et prius agis, ut, si fieri potest, pudore et liberalitate erudiatur, erubescat patrem offendere, non tanquam severum iudicem timeat; gaudes ad talem filium: sed si fuerit forte ista contemnens, adhibes et verbera; incutis poenam, ingeris dolorem, sed quaeris salutem. Multi amore, multi timore correcti sunt: sed per tremorem timoris ad amorem pervenerunt . Erudimini, qui iudicatis terram. Diligite et iudicate. Non enim sic quaeritur innocentia, ut pereat disciplina. Scriptum est, Disciplinam qui abiicit, infelix est . Bene potest addi ad istam sententiam, Sicut disciplinam qui abiicit, infelix est: sic disciplinam qui negat, crudelis est. Ausus sum aliquid dicere, fratres mei, quod vobis aliquanto plenius exponere ipsius rei obscuritate compellor. Repeto quod dixi, Disciplinam qui abiicit, infelix est: hoc manifestum est. Disciplinam qui non dat, crudelis est: teneo prorsus, teneo et ostendo feriendo pium, parcendo crudelem; exemplum ante oculos pono. Ubi invenio feriendo pium? Non eo ad alios, ad patrem et filium eo: pater et quando ferit, amat; et non vult puer caedi: contemnit voluntatem, consulit ad utilitatem. Quare? Quia pater est, quia haereditatem parat, quia successorem nutrit. Ecce feriendo pius est pater, feriendo misericors est. Da mihi hominem parcendo crudelem. Non recedo a personis, eos ipsos ante oculos pono. Sed puer impunitus et indisciplinatus si sic vivat, ut pereat, et pater dissimulet; pater parcat, pater perditum filium disciplinae asperitate offendere timeat, nonne parcendo crudelis est? Erudimini ergo, omnes qui iudicatis terram: et bene iudicando non a terra praemium, sed ab illo exspectate qui fecit coelum et terram.