monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 13, 8
Si sic audis proximum tuum, quomodo audis et te; peccata persequeris, non peccantem: et si forte quisquam durus est ad corrigenda peccata, aversus a timore Dei; hoc ipsum in eo persequeris, hoc ipsum corrigere conaberis, hoc perdere et tollere laborabis, ut servetur homo peccato damnato. Duo enim nomini sunt, homo et peccator: hominem Deus fecit, peccatorem se ipse homo fecit: pereat quod fecit homo, liberetur quod fecit Deus . Noli ergo usque ad mortem, ne cum persequeris peccatum, perdas hominem. Noli usque ad mortem, ut sit quem poeniteat: homo non necetur, ut sit qui emendetur. Hanc in corde retinens homo in homines dilectionem, esto iudex terrae, et ama terrere , sed dilige. Si superbis, superbi in peccata, non in hominem. In illud saevi quod tibi displicet et in te; non in eum qui factus est sicut tu. De una officina existis, unum artificem habuistis, unus limus est vestra materies. Quid perdis non amando quem iudicas? Quoniam iustitiam perdis, perdis non amando quem iudicas. Adhibeantur poenae, non recuso, non interdico; sed animo amantis, animo diligentis, animo corrigentis.