monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.228 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 13, 7
Ut ergo non sitis iniquae potestatis , quicumque homines vultis habere in homines potestatem; erudimini, ne perverse iudicetis, et ante in anima pereatis, quam quemquam in carne perdatis. Iudex esse vis (non potes meritis), vel pecunia; nondum reprehendo. Fortasse enim prodesse cupis rebus humanis, et emis ut prosis; ut servias iustitiae, non parcis pecuniae. Prius propter te esto iudex in te: prius iudica de te, ut de penetrali conscientiae securus procedas ad alterum. In te ipsum redi, te attende, te discute, te audi. Ibi te volo probare integrum iudicem, ubi non quaeris testem. Procedere vis cum potestate, ut alter tibi dicat de altero quod tu nescis; prius intus iudica. Nihil tibi de te dixit conscientia tua? Si nolis negare, utique dixit. Nolo audire quid dixerit: tu iudica qui audisti. Dixit tibi de te quid feceris, quid acceperis, quid peccaveris. Vellem scire qualem sententiam protulisti. Si bene audisti, si recte audisti, si in audiendo te iustus fuisti, si tuae mentis tribunal ascendisti, si te ipsum ante te ipsum in equuleum cordis suspendisti, si graves tortores adhibuisti timoris; bene audisti si sic audisti; et procul dubio poenitendo peccatum punisti. Ecce et discussisti, et audisti, et punisti; et tamen tibi pepercisti. Sic audi et proximum tuum , si erudiaris sicut admonuit Psalmus, Erudimini, omnes qui iudicatis terram.