monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 13, 6
Haec attendite, et erudimini, omnes qui iudicatis terram. Omnes scilicet, quia etiam sic intelligendum est, quomodo de quibus Apostolus dicit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas, nisi a Deo. Quae autem a Deo sunt, ordinatae sunt . Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa . Et si non ab illa, tamen ex illa. Aut enim iuste agis, et iusta potestas laudabit te: aut iuste agentem, etiamsi potestas iniusta damnet te, Deus iustus coronabit te. Ac per hoc tu iustitiam tene, tu bene vive: et sive damnet, sive absolvat, habebis laudem ex illa. Beatus ille, cuius hic sanguis fusus est , nonne ex ipsa potestate, antequam et a qua visus est iudicari, laudem invenit? Confessionem prompsit , in fide permansit: mortem non timuit, sanguinem fudit, diabolum vicit .