monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 13, 5
Quando autem haec audivit , digito scribebat in terra, ut erudiret terram. Quando autem hoc dixit Pharisaeis, levavit oculos suos ipse, et inspexit terram, et fecit eam tremere. Proinde cum hoc dixisset, iterum coepit scribere in terra. At illi compuncti et tremefacti, unus post alterum discesserunt. O terrae motum, ubi sic terra mota est, ut etiam mutaret locum! Illis ergo discedentibus, remansit peccatrix et Salvator: remansit aegrota et medicus: remansit misera et misericordia. Et aspiciens mulierem, dixit: Nemo te condemnavit? Et illa: Nemo, Domine. Sed tamen adhuc sollicita erat. Peccatores enim damnare non ausi sunt: non ausi sunt lapidare peccatricem, qui se ipsos intuentes similes invenerunt. Sed adhuc mulier erat in magno periculo: quia et ille ei iudex remanserat, qui erat sine peccato. Nemo, inquit, te damnavit? At illa, Nemo, Domine: si nec tu, secura sum. Cui sollicitudini cita Dominus voce respondit : Nec ego te damnabo . Nec ego, quamvis sim sine peccato, nec ego te damnabo. Illos a vindicta repressit conscientia: me ad subveniendum inclinat misericordia.