monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 13, 4
Alloquamur tamen et eos qui secundum istam visibilem et popularem intelligentiam iudicant terram. Iudicant enim terram reges, duces, principes, iudices : unusquisque pro munere quod accepit in terra, iudicat terram. Quid est autem quod dicitur, Iudicat terram, nisi, Iudicat homines qui sunt in terra? Nam si terram proprie non accipias, nisi quam calcas; agricolis ergo dictum est, Qui iudicatis terram. Porro autem si reges iudicant terram, et quisquis sub regibus potestatem accepit a regibus; erudiantur et ipsi: quia terra iudicat terram; et timere debet eum qui est in coelo terra iudicans terram. Parem quippe suum iudicat, homo hominem, mortalis mortalem, peccator peccatorem. Si enim procedat in medium dominica illa sententia, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat; nonne omnis iudicans terram terrae motum patitur? Evangelicum capitulum recolamus. Pharisaei tentantes Dominum, adduxerunt ante eum mulierem in adulterio deprehensam; de quo peccato poena fuerat Lege definita, Lege scilicet data per Moysen famulum Dei . Hac ergo complexione dolosa et fraudulenta ad Dominum Pharisaei accesserunt, ut si iuberet lapidari mulierem diffamatam, perderet mansuetudinem; si autem quod Lex iusserat prohiberet, peccasse teneretur in Legem. Sicut autem interrogantes de tributo Caesari reddendo, ore suo cepit, vicissim interrogans cuius esset prolatus nummus, cuius haberet imaginem et superscriptionem. Respondentes enim ipsi qui interrogaverant, in nummo esse imaginem Caesaris; respondit eis secundum os ipsorum, Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt ; ut admoneret sic reddendam Deo in homine imaginem Dei, quemadmodum in nummo imago sua redditur Caesari. Ita et in ista adultera interrogatores interrogavit, et ideo iudices iudicavit. Non prohibeo, inquit, lapidari quam lapidari Lex iussit; sed quaero a quibus. Non enim resisto, sed Legis ministrum requiro. Denique audite: Lapidare vultis secundum Legem? Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat.