monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 13, 3
Denique ut noverit Sanctitas vestra, propter istum sensum redarguendum et consumendum, quod in se quisque confidit, dicta esse ista verba, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore; Apostolum audite haec ipsa verba dicentem, et sententiam cur dicta sint, explanantem. Ecce Apostoli verba sunt: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Quare ergo cum timore et tremore meam salutem operor, cum sit in potestate mea operari salutem meam? Vis audire quare cum timore et tremore? Deus est enim qui operatur in vobis. Ideo cum timore et tremore: quia quod impetrat humilis, amittit superbus. Si ergo Deus est qui operatur in nobis, quare dictum est, Vestram ipsorum salutem operamini? Quia sic in nobis operatur, ut et nos operemur: Adiutor meus esto . Designat et se operatorem , qui invocat adiutorem. Sed voluntas, inquit, bona, mea est. Fateor, tua. Sed et ipsa a quo data, a quo excitata? Noli me ipsum audire: Apostolum interroga. Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate . Quid est ergo quod tibi arrogabas? Quid est quod superbus ibas, et peribas? Redi ad cor tuum, inveni te malum; et ut sis bonus, invoca bonum. Non enim in te placet Deo, nisi quod habes ex Deo: quod autem habes ex te, displicet Deo. Si bona tua cogitas, quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ? Solus est ille qui non novit nisi dare. Non habet datorem, qui non habet meliorem. Quo tu si inferior es, imo quia inferior es, gratulare quod ad eius imaginem factus es; ut in illo inveniaris, qui in te peristi. Non enim potuisti in te, nisi perdere te; nec scis invenire te, nisi ille qui fecit te, quaerat te.