monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 13, 2
Haec est autem summa eruditionis: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Exsulta ei, non tibi: ei a quo es quod es, et quod homo es. et quod iustus es; si tamen iam iustus es. Si autem putaveris quod ab illo quidem homo es, a te autem iustus es; non servis Domino in timore, nec exsultas ei in tremore, sed tibi in praesumptione. Et quid tibi fiet, nisi quod sequitur? Ne quando irascatur Dominus, et pereatis, inquit, de via iusta. Non enim ait, Ne quando irascatur Dominus, et non intretis in viam iustam; sed, pereatis de via iusta. Iam enim videris tibi iustus non rapiendo alienum, non adulterando, non homicidium faciendo, non falsum testimonium adversus proximum dicendo, patrem et matrem honorando, unum Deum colendo, idolis et daemoniis non serviendo: de hac via peribis, si tibi ista praesumpseris, si tibi ista a te ipso esse putaveris. Infideles enim non intrant in viam iustam, superbi pereunt de via iusta. Quid enim ait? Erudimini, omnes qui iudicatis terram. Et ne forte vires et potentiam, qua iudicatis terram, vobis tribuatis, et a vobis ipsis eam vobis esse credatis; nolite sic: Servite Domino in timore; exsultate, non vobis in praesumptione, sed ei in tremore. Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta, cum exarserit cito ira eius. Quid ergo faciendum est, ne pereamus de via iusta? Beati omnes qui confidunt in eum . Si beati qui confidunt in eum; miseri qui confidunt in se. Maledictus enim omnis homo qui spem suam ponit in homine . Ergo nec in te, quia et tu homo es. Si enim spem tuam posueris in alio homine, inordinate humilis eris: si autem spem tuam posueris in te, periculose superbis . Quid autem interest? Utrumque perniciosum: nihil horum eligendum. Inordinate humilis non levatur: periculose superbus praecipitatur.