monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 13, 1
Terram iudicare, est corpus domare. Audiamus Apostolum iudicantem terram: Non sic pugno, inquit, tanquam aerem caedens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar . Audi ergo, terra, iudicantem terram; et iudica terram, ne sis terra. Si enim terram iudicaveris, coelum eris, et in te factam gloriam Domini enarrabis. Coeli enim enarrant gloriam Dei . Si autem terram non iudicaveris, terra eris. Si autem terra fueris, ad eum pertinebis cui dictum est, Terram manducabis . Audiant ergo iudices terrae: corpus castigent, libidines frenent, ament sapientiam, vincant concupiscentiam: et ut hoc faciant, erudiantur.