monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 12, 12
Nos quidem universam naturam corporis ab omnipotente conditore Deo esse profitemur: et propterea undecumque Dominus noster assumeret corpus, de sua creatura utique assumeret: sed ex femina maluit humilis , qui ad liberandum perditam creaturam venerat, quae per feminam lapsa est. Unde utrumque sexum volens in spem renovationis et reparationis adducere, virilem in quo nasceretur, femineum per quem nasceretur, elegit. Vos autem qui exhorrescitis casta virginis viscera, eligite, obsecro, unde Dominus corpus assumeret. Dicitis omne corpus gentis tenebrarum esse substantiam. Eligite ergo, ut dixi, unde corpus Filius Dei deberet assumere. An perdidistis respondendi lucem, quia tenebrae vobis quocumque oculos converteritis, occurrunt? Sed caro mortalis, inquiunt, videtur immundior. Recitate eis Apostolum, Omnia munda mundis: et recitate in eos Apostolum, Immundis autem et infidelibus, nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia . Si autem non dicunt, Immundior; sed, Infirmior: consentimus plane; et ideo Christus est nostra firmitas, quia eum nostra non mutavit infirmitas. Hic agnosco prophetae illam vocem, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Non solum enim non eum mutavit in deterius infirmitas carnis, sed ab eo in melius ipsa mutata est. Sol iste corporeus, quem corpus non esse arbitrantur (usque adeo nec quid sit corpus, intelligunt, qui de spiritualibus disputationibus se fallaciter iactant): sol ergo iste corporeus, tantum quia coeleste corpus est, illuminat terram, nec ab ea ipse obscuratur; siccat aquam, nec inde humectatur; solvit glaciem, nec inde frigescit; durat limum, nec inde mollescit. Et Dominus noster Iesus Christus Verbum Patris, per quod facta sunt omnia virtus et sapientia Dei, ubique praesens, ubique secretus, ubique totus, nusquam inclusus, pertendens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter, timent infelices, ne non potuerit sic hominem assumere, ut vivificaret mortalia, nec ab eis mortificaretur; sanctificaret carnem, nec inde pollueretur; dissolveret mortem, nec inde ligaretur; mutaret in se hominem, nec in hominem mutaretur? Aliud ex alio disputare, propter quorumdam titubationem, et periculosam infirmitatem fidei, compulsi sumus. Quod autem attinet ad propositam quaestionem, quanquam illa Scriptura (de qua insidiari quam illuminari maluerant) Deum a diabolo visum esse non probet; videant tamen ipsi quomodo gens tenebrarum divinam substantiam videre potuerit, quando ante pugnam, qua bonum et malum dicunt esse commixtum, nullum adhuc corpus divina substantia, ut ab hoste suo videri posset, assumpserat. Ex quo cognoscant, frustra se catholicae fidei firmamenta velle subvertere, cum suas fabulas ruinosas qualibuscumque responsionum destinis fulciri non possint.