monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 12, 11
Secundum illorum autem sensum, si quis eis dicat, Quid ergo miramini, si et Deus mutavit speciem divinitatis suae, ut posset eum qui corde sordidissimo est diabolus, intueri, sicut de Christo Deo vobis videtur? quid responsuri sint nescio. Quia et nunquam dicere ausi sunt, Patrem et Filium nisi unius esse substantiae: et si alterius esse substantiae Filium dicerent, posset eis responderi, Unde igitur scitis, utrum cum Patre an cum Filio locutum esse diabolum, vetus illa Scriptura commemorat? Deinde quaerimus, Solem istum videt diabolus, an non videt? Si videt, quomodo ergo sol Deus est, quem diabolus videt? Si non videt, mali tamen eum homines vident; quomodo ergo Deus est, quem vident qui non puro sunt corde? Aut si ut videri posset, etiam ipse mutatus est, et non hoc est quod videtur; quid si ergo vos aliud ostenditis, et aliud estis, ut imitari etiam solem, non tantum adorare possitis? Et tamen si eos interroges, utrum commutabilis aut incommutabilis sit divina substantia, non possunt nisi incommutabilem dicere, non ducti ratione , sed pudore confusi. Restat ergo ut cogantur fateri, Dominum nostrum Iesum Christum aliunde assumpsisse corpus, ut humanis oculis appareret. Quod si fatentur, quaero unde assumpserit. Si de hoc mundo dicunt, quaero ipsius mundi unde sit corpus. Continuo mihi, De tenebrarum gente, respondent. O mira dementia! Cur ergo, miseri, in corpore Salvatoris timetis uterum virginis, et gentem daemonum non timetis?