monumenta.ch > Hieronymus > Petri I, 1 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 12, 10
Omne itaque corpus, cuius est natura et ordo mutabilis, ad nutum omnipotentissimi Conditoris, in quascumque species fuerit commutatum, a veritate tamen in suo genere non recedit: quoniam quacumque varietate mutetur, et corpus tamen et verum corpus esse non desinit. Sed cum isti omnem naturam corpoream, non ab omnipotente conditore Deo, sed a tenebrarum gente, nescio qua, esse confingant; quaerimus ab eis, Dominus noster Iesus Christus unde corpus assumpserit. Si enim nullum corpus eum assumpsisse dicunt, quid erat illud quod humanis atque corporeis oculis apparebat? Aut enim mendacium phantasmatis erat, quod exsecrabile est credere: aut si ipsam divinam substantiam suam nulla corporis assumptione humanis oculis eum demonstrasse contendunt, et hanc etiam diabolus vidit; ubi est quod in ista quaestione calumniosa voce proclamant, Beati qui puro sunt corde quoniam ipsi Deum videbunt? Quod si forte dicunt, divinam et propriam substantiam Domini non talem esse apud Patrem, qualem se in terris voluit nullo assumpto corpore ostendere; quid aliud etiam, nisi locis et temporibus esse mutabilem, miseri crediderunt? Non enim legere volunt, aut intelligere facile possunt quod per prophetam dicitur, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient : et quod in divinae Sapientiae litteris de ipsa Sapientia scriptum est, In se ipsa manens, innovat omnia .