monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 12, 8
Et machinamenta quidem Manichaeorum, quantum ad hanc quaestionem pertinet, multis modis soluta esse perspicitis, ut non iam putetis, charissimi fratres, vere diabolum sic locutum esse cum Deo, ut etiam faciem veritatis, quam pura corda conspiciunt, videre potuerit; aut ad illam contemplationem beatitudinis venerit, quo nemo nisi per Dominum Iesum Christum venire permittitur. Sed tamen multum admiror hominum istorum impudentiam, qui de visione substantiae divinae calumniari nobis volunt, et id quod scriptum non est de Scripturis nostris mentiuntur, quod Deum diabolus viderit; et tantam hinc invidiam conflare conantur, ut quisquis exhorruerit, et indignum esse iudicaverit ut diabolus viderit Deum, penitus a divinarum Scripturarum auctoritate, suspiciosa ignorantia non intelligens quod scriptum est, avertatur: cum ipsi Dominum nostrum Iesum Christum Deum esse non negent, et sine assumptione humani corporis eum hominibus apparuisse confingant.