monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 12, 7
Quod autem diabolus in medio Angelorum fuit, si bonos Angelos intelligis, sic in medio eorum intellige diabolum, sicut reus in medio apparitorum iudici audiendus assistit Non enim Scriptura declarat quales illi Angeli fuerint. Si autem in medio angelorum malorum, quid mirum est, principem ac ducem turba ministrorum suorum esse circumdatum? Si autem in conspectum Dei quod dictum est, sic accipias, ut illi in conspectum Dei veniant, qui non solum conspiciuntur ab eo, sed etiam conspiciunt eum; sic intelligendum est in medio eorum fuisse diabolum, ut tamen Deum, quem ipsi videbant, ille non viderit; ut etiam per aliquem sanctorum Angelorum Deus diabolo sit locutus. Nec tamen in libro scriptum est, nisi Dixit Deus. Sicut etiam in negotiis publicis, quanquam pleraque per praeconem iudex loquatur, iudicis tamen nomen, cum Gesta scribuntur, non etiam praeconis inseritur. Sicut autem aliquis homo visione prophetica indignus, potest tamen in medio Prophetarum stare, ut tantum audiat quod per eos dicit Dominus, nec tamen videat quod illi vident: sic potuit et diabolus esse in medio sanctorum Angelorum Deum videntium, per quos audiret vocem Dei, quem videre ipse non posset.