monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 12, 6
Quod autem scriptum est, diabolum venisse in conspectum Dei; non ideo scriptum est, quia quisquam potest aliquando conspectum Dei fugere, cuius oculis cuncta subiecta sunt, et cui cordis cuiuslibet profunditas patet: sed quia in secreto creaturae acta sunt, quae Scriptura narravit, propterea scriptum est, Et ecce venerunt Angeli in conspectum Dei; quamvis a conspectu Dei nunquam recedant. Quocumque enim mittuntur, ibi quoque praesto est conspectus Dei. Sed illic proprie conspectus Dei dicitur, quo humanus non potest penetrare conspectus; sicut sunt secreta conscientiae. Propterea cum redarguimus mentientem, non eum dicimus in conspectu Dei locutum; quia non hoc locutus est, quod in animo eius conspicit Deus, quo conspectum dirigere non potest homo. Quia ergo haec tam latenter gesta sunt, ut indicari hominibus per Scripturas sanctas, nisi Sancto Spiritu revelante, non possent, in conspectum Dei ventum esse, atque ibi gesta esse narrantur.