monumenta.ch > Augustinus > sectio 3 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 12, 5
Quapropter, dilectissimi fratres, fideles Dei, et Catholicae matris germanissimi filii, nemo vos decipiat venenatis cibis, etiamsi adhuc estis lacte nutriendi: perseveranter nunc ambulate per fidem veritatis; ut certo et opportuno tempore ad speciem veritatis eiusdem venire possitis. Sicut enim Apostolus dicit, hic manentes corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem . Ad speciem autem visionis Patris, fides christiana perducit. Unde Dominus dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me . Sine causa ergo isti quaerunt, quomodo diabolus ad Deum potuit venire per Christum. Diabolus enim ad illam contemplationis beatitudinem non potest pervenire, quo eos qui puro sunt corde fides christiana perducit. Nec ideo tamen diabolus vocem Dei loquentis audire non potuit; sicut multi homines etiam qui non crediderunt Christo, potuerunt vocem audire de coelo dicentis Dei, Et clarificavi et clarificabo: cum Dominus dixisset, Pater, clarifica Filium tuum .