monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 12, 4
Multi autem modi sunt, quibus nobiscum loquitur Deus. Loquitur aliquando per aliquod instrumentum, sicut per codicem divinarum Scripturarum: loquitur per aliquod elementum mundi, sicut per stellam Magis locutus est . Quid est enim locutio, nisi significatio voluntatis? Loquitur per sortem, sicut de Matthia in locum Iudae ordinando locutus est : loquitur per animam humanam, sicut per prophetam: loquitur per angelum, sicut Patriarcharum et Prophetarum et Apostolorum quibusdam locutum esse accipimus: loquitur per aliquam vocalem sonantemque creaturam, sicut de coelo voces factas, cum oculis nullus videretur, legimus et tenemus. Ipsi denique homini, non extrinsecus per aures eius aut oculos, sed intus in animo non uno modo Deus loquitur: sed aut in somnis, sicut Laban Syro, ne Iacob servum eius in aliquo laederet , et Pharaoni de septem annis opulentis totidemque sterilibus demonstratum est ; aut spiritu hominis assumpto, quam Graeci ecstasim vocant, sicut oranti Petro vas plenum similitudinibus crediturarum Gentium visum est submissum esse de coelo; aut in ipsa mente, cum quisque maiestatem vel voluntatem intelligit, sicut ipse Petrus ex illa ipsa visione, quid se agere vellet Dominus, apud se ipsum cogitando cognovit. Non enim hoc quisquam potest, nisi apud se intus sonante quodam tacito clamore veritatis agnoscere. Loquitur etiam Deus in bonorum malorumque conscientia. Nam et approbare quod bene facit, et improbare quod peccat, nemo recte potest, nisi ad eadem illa in silentio cordis vel laudante vel clamante voce veritatis . Veritas autem Deus est: quae cum tam multis modis loquatur hominibus et bonis et malis (quanquam non omnes, quibus tot modis loquitur, possint quoque eius substantiam naturamque conspicere), quis hominum potest coniiciendo aut cogitando colligere, quot et quibus modis eadem veritas loquatur Angelis, sive bonis, qui eius ineffabili specie et pulchritudine per mirabilem charitatem contemplando perfruuntur; sive malis, qui depravati per superbiam suam, et ab ipsa veritate in inferioribus ordinati, possunt quibusdam latentibus modis vocem eius audire, quamvis faciem videre non digni sint?