monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 12, 3
Cum ergo scriptum non sit quod diabolus viderit Deum, sed tantum quod venerit cum Angelis in conspectum Domini, vocemque eius audierit; cur isti miseri de visione Dei calumniari Scripturis, et imperitos pervertere student? Quapropter haec eorum propositio brevissima responsione superatur. Quantalibet enim loquacitate perquirant, quomodo viderit diabolus Deum; respondemus, Non vidit diabolus Deum. Dicent: Quomodo ergo cum eo locutus est? Hic vero non a nobis, sed a caecis hominibus convincenda est caecitas cordis ipsorum. Hi enim qui carnalibus oculis caeci sunt, quotidie loqui possunt cum his quos videre non possunt. Quomodo ergo venit, inquiunt, in conspectum eius? Quomodo caecus in conspectum videntis, quem ipse non conspicit. Et istae quidem similitudines, dilectissimi fratres, ideo dictae sint, ut hominum carnalium refellatur improbitas; ut si fieri potest, hoc modo repulsi, ad discendi mansuetudinem impia corda convertant. Numquid enim Deus continetur loco, quem praesentem habet omnis angelica et humana conscientia, non solum bonorum, sed etiam malorum? Verum hoc interest, quod bonis conscientiis adest ut pater, malis ut iudex: quomodo scriptum est, Dominus interrogat iustum et impium . Item scriptum est, In cogitationibus impii interrogatio erit . Nec vehementius in auribus corporis Deus , quam in secreto cogitationis interrogat, ubi solus audit, solus auditur. Nonne etiam mali homines, si quando verum loquuntur et non eis creditur, iurant et dicunt, Testis est Deus, et verissime dicunt? Ubi, quaeso, testis est? In lingua, an in corde? in sono vocis, an in silentio conscientiae? Unde autem plerumque stomachantur, quia sibi non creditur, cum verum se dicere noverint, nisi quia cor suum nobis aperire non possunt, ubi testis est Deus?