monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 12, 1
In divinis et sanctis veteribus Libris fraudulentissima fallacia Manichaeos insidiari, iam vestrae prudentiae, dilectissimi fratres, satis probatum esse confidimus. Offerimus tamen adhuc eorum dolos inspiciendos obtutibus cordis vestri: ut non solum eos, quantum ad vos pertinet, evitetis, sed etiam ut alios infirmos et divinarum lectionum rudes, ut quisque vestrum potest, evitare atque contemnere doceatis. Apud Iob scriptum est, inquiunt, Ecce venerunt Angeli in conspectum Dei, et diabolus in medio eorum. Et Deus ait diabolo: Unde venis? Qui respondens dixit: Circuiens totum orbem adveni huc. Hic, inquiunt, demonstratur diabolum non solum vidisse Deum, sed etiam locutum esse cum eo. In Evangelio autem dicit, Beati qui puro sunt corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et iterum dicit, Ego sum ianua; nemo potest venire ad Patrem, nisi per me . Deinde adiungunt ratiocinationem, dicentes: Si igitur hi soli qui sunt puro corde vident Deum, quonam modo sordidissimo et immundissimo corde diabolus potuit videre Deum? aut qualiter per ianuam, hoc est, per Christum ingreditur? Iterum Apostolus, inquiunt, testatur et confirmat, dicens quod neque Principes, neque Potestates, neque Virtutes Deum cognoverunt.