monumenta.ch > Augustinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 11, 3
Ideo hoc dixi, ut seminationis nostrae mercedem, non isto tempore quo seminamus speremus. Hic enim bonorum operum messem cum labore serimus, sed in futuro fructus illius cum gaudio colligemus; secundum illud quod scriptum est, Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos . Illud enim pro signo factum est, non pro dono. Nam si vidua illa quod pavit hominem Dei, hic recepit, non est magnum quod seminavit; quia non magnam segetem messuit. Temporale est quod accepit, non deficientem farinam, nec diminutum oleum, quousque daret Deus pluviam super terram . Ac sic tunc magis coepit egere, quando dignatus est Deus pluere: tunc enim laboratura erat, exspectatura agri fructus et collectura. Quando autem non pluebat, victus eius de facili veniebat. Signum hoc ipsum quod Deus illi ad paucos dies praestiterat, signum erat futurae vitae, ubi merces nostra deficere nescit. Farina nostra Deus erit. Quomodo illa per illos dies non defecerunt, sic ille non deficiet in aeternum . Talem mercedem speremus, quando bona facimus: ne forte aliquis vestrum tentetur tali cogitatione, ut dicat, Pascam aliquem servum Dei esurientem, ut lagena mea non deficiat, et in cupa mea semper vinum inveniam. Noli hoc hic quaerere. Semina securus, messis tua serius veniet, tardius veniet: sed cum venerit, finem non habebit.