monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 11, 2
Hoc dixi propter lectionem Regnorum, quam primo audivimus. Numquid Deus defecerat pascere servum suum Eliam? Nonne illi, quia deerant homines, alites ministrabant? Nonne illi panem afferebat corvus mane, et ad vesperam carnes? Ostendit ergo Deus quia unde voluerit, et quomodo voluerit, potest pascere servos suos: et tamen ut posset eum religiosa vidua pascere, fecit eum egere. Egestas animae sanctae in abundantiam versa est animae religiosae. Non poterat Elias de misericordia Dei dare sibi, quod lagunculae dedit? Videtis nempe, et manifestum est, quod aliquando servi Dei ideo non habent, ut probentur qui habent. Et tamen illa vidua nihil habebat: quod illi reliquum erat, finitum fuerat, et cum suis filiis moritura erat. Processit ergo, ut faceret sibi panem, colligere duo ligna: et tunc eam vidit Elias. Tunc eam homo Dei videbat, quando illa duo ligna quaerebat. Mulier illa typum gerebat Ecclesiae: et quia duo ligna crucem faciunt, quaerebat moritura, unde semper esset victura. Adumbrato ergo mysterio, Elias loquitur ad eam quod audivit: narrat illa dispositionem suam, morituram se dicit, cum consummaverit quod remansit. Ubi est ergo quod Dominus dixerat Eliae, Vade in Sarepta Sidoniae; ibi enim mandavi viduae, ut pascat te? Videtis quemadmodum mandat Deus, non in aure, sed in corde. Numquid legimus quia missus est aliquis propheta ad illam mulierem, et dictum est ei, Haec dicit Dominus, Venturus est ad te esuriens servus meus, ex eo quod habes ministra illi: inopiam noli timere; ego supplebo quod dederis? Hoc ei dictum non legimus. Nec hoc legimus, quod in somnis ad eam missus fuerit angelus, et praenuntiaverit Eliam esurientem esse venturum, et de illo pascendo aliquis mulierem illam admonuerit. Sed mandat Deus miris modis, qui in cogitationibus loquitur. Dicimus mandasse Deum loquendo in corde, suggerendo quod opus erat, persuadendo quod utile erat rationali animae viduae mulieris. Sic etiam in Prophetis legimus, quod Dominus mandaverit vermi, ut rederet radicem cucurbitae . Quid est, Mandavit, nisi, Cor praeparavit? Inspiratione itaque Domini, vidua illa mulier cor praeparatum habebat ad obediendum. Talis venerat, talis cum Elia loquebatur. Qui erat in Elia ut praeciperet, ipse erat in vidua ut obediret. Vade, inquit, mihi prius fac de egestate tua; non deficient divitiae tuae. Patrimonium enim viduae, modicum erat farinae et modicum olei: hoc modicum non defecit. Quis habet talem villam ? Libenter vidua servum Dei esurientem pascebat, quia patrimonium eius in clavo pendebat. Quid felicius hac paupertate? Si hic talia recipit, qualia in fine sperabit?