monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 11, 1
Dominus Deus noster nolens aliquem nostrum perire, excolens Ecclesiam suam velut agrum suum, quaerens fructum de arboribus suis, antequam tempus securis adveniat, cum necesse erit infructuosas arbores amputare, non cessat admonere, ut cum tempus est, et cum Dei adiutorio in nostra potestate consistit, bona opera faciamus. Cum enim transierit tempus bene operandi, non restat nisi recipiendi. Nemo tibi dicturus est post resurrectionem mortuorum in regno Dei, Frange esurienti panem tuum; quia non invenies esurientem. Nemo dicturus est, Vesti nudum, ubi omnium tunica immortalitas erit. Nemo dicturus est, Suscipe peregrinum , ubi omnes in patria sua vivent. Nam modo sumus inde peregrini. Nemo dicet, Visita aegrum, ubi est sanitas sempiterna. Nemo dicet, Sepeli mortuum, ubi mors moritur. Ista omnia pietatis officia in vita aeterna necessaria non erunt, ubi sola pax erit et laetitia sempiterna. In isto autem tempore, ut noverimus quantum nobis commendat Deus opera misericordiae, etiam ipsos sanctos suos egere fecit; ut cum fiunt hic amici de mammona iniquitatis, recipiant et ipsi amicos suos in aeterna tabernacula : id est, ut cum servis Dei, qui dum iugiter Deo vacant, aliquoties indigent, illi qui habent mundi divitias, eleemosynam largiuntur, quomodo eos participes faciunt in terrena substantia, sic cum illis partem habere mereantur in vita aeterna .