monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 10, 7
Quando autem simulationi tantum licebit, ut falso iustitiae nomine, nullo prohibente, glorietur, et spirituale vivum opus, quod ipsa non genuit, et quod in se aliquando genuerat, pondere crudelissimi soporis exstinxit, ad fallacem iactantiam materni nominis applicet sibi, et scelera sua bonis atque innocentibus obiiciendo supponat? Quando ergo simulatio ita regnabit, nisi cum abundabit iniquitas, id est, tenebrae peccatorum quasi caeca nocte praevalebunt; et refrigescet charitas multorum , id est, operis spiritualis tanquam vivi pueri mater obdormiet? Tamen quia ita refrigescet charitas, ut negligentius ferveat; non enim dictum est, Penitus exstinguetur, ut omnino non sit: sic dormivit haec mater, ut non occideret filium; sed tamen fraudibus simulationis dederit locum. Sed expergefacta, cum impietatem, quam ipsa non fecit, ab eis qui faciunt sibi obiici viderit, et spirituali opere gratiae, quam custodivit, cernit simulationem audere gloriari, se iniquitatis operatricem, simulationem vero matrem boni operis nominari, pacifici Iudicis implorat auxilium. Nam Salomon Pacificus interpretatur. Quem videmus duas protulisse sententias: primam tanquam ignorantis; ultimam vero cum manifesta cognitione iudicantis. Certamen pietatis prima proponit; dat praemium secunda victori: in prima probatur mater, in ultima laetatur: in prima flens mittit semen suum, in secunda cum exsultatione reportat manipulos suos . Quod pertinet ad duo tempora Ecclesiae, quae Dominus Christus iudex pacificus moderatur; unum quod nunc est, alterum quod futurum est: in isto probamur, in illo coronamur.