monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 10, 6
Dominus ergo et in ipso numero discipulorum, quamvis ex peccatoribus omnes elegerit, priores tamen elegit perseveraturos in dilectione, quam Iudam simulatorem. Non est quidem scriptum quo ordine electus sit; sed tamen notum est ante illum electos bonos; et non frustra ultimus numeratur . Et post Domini ascensionem omnibus qui erant uno in loco Spiritus sanctus, secundum pollicitationem Domini desuper missus, infusus est: a quibus coepit Ecclesia, boni erant, et sine simulatione diligebant. Postea ergo simulatio coepit operari in Ecclesia: et ideo dilectio prior peperit. Triduo autem maior est fructus dilectionis, ut iam possit agnosci continentia, et iustitia, et exspectatio futurorum. Simulatio vero etsi pepererit, id est, etiamsi ad exiguum tempus peccatorum remissione laetata fuerit, tanquam somno saecularis cupiditatis oppressa, cum de spe coelestium deiecta praemiorum in terrenam requiem gravato corde reliditur, quasi dormiens effocat indulgentiam, quam credendo meruerat . Tales autem homines malunt iustitiae nomine, quam veritate gaudere; bonumque opus alienum per obscuras fallacias, quasi per noctem vivum filium, mentiendo ad se transferre conantur. Nec solum aliorum bona opera sibi usurpant, sed aliis etiam obiiciunt scelera sua , quasi mortuum filium supponentes.