monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 10, 5
Item video significare istas duas mulieres in una domo, duo genera hominum in una Ecclesia: unum eorum in quibus vera charitas regnat, alterum eorum in quibus simulatio dominatur. Ut ista duo omnino tanquam duas mulieres intueamur, dilectionem et simulationem. Dilectionem quippe simulatio fallaciter imitatur. Et ideo istam cavet Apostolus, cum dicit: Dilectio sine simulatione . Quamvis enim habitent in una domo quamdiu reticulum illud evangelicum in mari est, simulque bonos et malos pisces, donec ad littus perducatur, includit ; tamen sua opera singulae faciunt. Meretrices autem fuerunt ambae; quia omnes ex cupiditate saeculi convertuntur ad gratiam Dei, nec de prioribus iustitiae meritis vere potest quisquam gloriari. Meretrix autem quod fornicatur, ipsius est: quod habet filium, Dei est. Omnes enim homines ab uno Deo creatore formantur. Nec mirandum est, quod etiam in peccatis hominum Deus bene operatur. Nam etiam de scelere Iudae traditoris Dominus noster salutem humani generis operatus est. Sed hoc interest, quod de cuiusque peccato cum aliquid boni Deus fecerit, plerumque id nollet ille peccator: non solum quia cum peccat, non eo peccat animo, qua providentia Deus de peccato eius operatur iustitiam (non enim hoc animo Iudas tradidit Christum, quo animo Christus se tradi passus est); sed etiam quia peccati sui eventum, cum in aliquid melius, quod ipse nollet, pervenire cognoverit, dolet potius quam laetatur. Tanquam si venenum aliquis inimico aegrotanti dare cupiens fallatur in specie medicamenti, et aliud pro alio salutare aliquid offerat; fiat et aeger sanus Dei beneficio, qui facinus inimici eius convertere voluit in salutem: quod tamen cum malus ille cognoverit, de sanitate hominis, quae per manus eius gesta est, cruciatur. Si autem meretrix conceptum filium libenter habeat, nec libidine, nec avaritia turpis mercedis impulsa abortionis poculo de visceribus eiiciat quod conceperat, ne peccanti fecunditas contradicat; cupiditas illa, quae defluebat in plurimos, ad unum Dei donum conversa, non iam cupiditas, sed dilectio nominabitur. Meretricis ergo filius recte intelligitur gratia peccatricis. Ex vetere autem turpitudine novus homo natus indulgentia peccatorum est .