monumenta.ch > Augustinus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 21
Videtis, fratres, quia mendacium est quod dicunt homines, Filiis meis servo. Mendacium est, fratres mei, mendacium est: avari sunt homines. Vel sic certe cogantur confiteri quod nolunt, cum erubescunt tacere quod sunt: fundant, vomant in confessione quod portant. Pectus premitur crapula iniquitatis; evomat eam confessio: sed non canino more redeatur ad vomitum. Estote christiani. Valde parum est vocari christianos. Quanta donatis histrionibus? quanta donatis venatoribus? quanta turpibus personis? Donatis eis qui vos occidunt. Per ipsas enim exhibitiones voluptatum interficiunt animas vestras: et insanitis quis plus donet. Si insaniretis quis plus servet, non essetis ferendi. Quis plus servet insanire, avaritiae est: quis plus donet insanire, profusionis est. Nec avarum te Deus, nec profusum vult. Collocare te vult quae habes, non proiicere. Certatis quis vincat in peius, non datis quis sit peior. Et dicitis: Christiani sumus. Ad favorem populi proiicitis res vestras, contra iussa Christi tenetis res vestras. Ecce non iubet Christus, rogat Christus, eget Christus. Esurivi, dicit Christus, et non dedistis mihi manducare . Egere voluit propter te, ut haberes ubi seminares terrena quae dedit, et meteres vitam aeternam. Nolite pigri esse et male securi. Mores emendate, peccata redimite. Et cum haec feceritis, Deo gratias agite, a quo accepistis bene vivere. Et sic ei gratias agite, ut non insultetis his qui nondum bene vivunt; sed eos ipsos moribus vestris hortemini. Haec faciendo, habetis perfectam, quantum in hac vita potest, iustitiam. Conversantes in bonis operibus, in orationibus, in ieiuniis, in eleemosynis propter minuta peccata, et abstinendo vos ab illis magnis peccatis, concordatis cum adversario: et securi dicitis in oratione, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris . Habetis enim quod quotidie vobis dimittatur, qui habetis quod quotidie dimittatis. Sic ambulando securi in via non timebitis latrocinia diaboli: quia Christus viam et stratam magnam se ipsum fecit, per quam ducit ad patriam. Omnis ibi securitas, omnis quies: ubi et ipsa misericordiae opera cessabunt, quia nulla ibi erit indigentia miserorum. Erit ergo illic sabbatum sabbatorum; ut quod hic desideramus, ibi inveniamus. Amen.