monumenta.ch > Augustinus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 20
Noli parcere thesauris caducis, thesauris vanis. Noli sub imagine pietatis augere pecuniam. Filiis meis servo: magna excusatio, Filiis meis servo. Videamus: servat tibi pater tuus, servas tu filiis tuis, filii tui filiis suis, et sic per omnes, et nullus facturus est praecepta Dei. Quare non illi potius impendis omnia, qui te fecit ex nihilo? Qui te fecit, ipse te pascit ex his quae fecit, ipse pascit et filios tuos. Neque enim melius committis filios tuos patrimonio tuo , quam Creatori tuo. Et mentiuntur quidem homines. Mala est avaritia: palliare se volunt nomine pietatis, et dealbare, ut quasi propter filios videantur servare homines, quod propter avaritiam servant. Nam ut noveritis quia sic plerumque contingit, dicitur de quoquam: Quare non facit eleemosynam? Quia servat filiis suis. Contingit ut amittat unum: si propter filios servabat, mittat post illum partem suam. Quare illam tenet in sacculo, et illum relinquit ab animo? Redde illi quod suum est, redde quod illi servabas. Mortuus est, inquit. Sed praecessit ad Deum, pars ipsius pauperibus debetur; illi debetur, ad quem perrexit; Christo debetur, ad ipsum enim perrexit: et ipse dixit, Qui uni ex minimis istis fecit, mihi fecit; et qui uni ex minimis istis non fecit, mihi non fecit . Sed quid dicis? Servo fratribus ipsius. Si viveret ille, non erat cum suis fratribus divisurus? O fides mortua! Mortuus est enim filius tuus? Quidquid dicas, mortuo debes quod vivo servabas. Mortuus est filius meus, sed tamen partem filii mei servo fratribus ipsius. Sic credis quia mortuus est? Si pro illo Christus mortuus non est, mortuus est ipse: si autem est in te fides, vivit filius tuus. Vivit prorsus; non decessit, sed praecessit. Qua fronte venturus es ad filium tuum qui praecessit, cui praecedenti non mittis partem suam in coelum? An non potest mitti in coelum? Potest prorsus. Audi ipsum Dominum dicentem, Thesaurizate vobis thesauros in coelo . Si ergo ille thesaurus melius custoditur in coelo, numquid tunc non mittendus est filio, quando si missus fuerit, non peribit? Tenebitur hic ubi potest perire, non mittitur illuc ubi Christus est custos? Certe ea quae hic tenes, et non vis mittere post filium tuum, quibus commendas? Actoribus tuis commendas illius partem qui praecessit, et Christo non commendas ad quem praecessit? An idoneus est tibi procurator tuus, minus idoneus Christus?