monumenta.ch > Augustinus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 19
Et cum facis eleemosynam, non superbe facias, nec sic ores quemadmodum ille Pharisaeus. Sed tamen quid ibi dixit? Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo . Et nondum fusus erat sanguis Domini. Tantum pro nobis pretium accepimus, et saltem nec tantum erogamus, quantum Pharisaeus. Et habes alio loco aperte dicentem Dominum, Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum . Ergo illi dant decimas; tu si centesimam dederis, aliquid magnum te fecisse gloriaris. Attendis enim quid alius non faciat, non quid te iubeat Deus facere. Metiris te de comparatione peioris, non de iussione melioris. Non quia ille nihil facit, ideo tu magnum aliquid facis: sed quia gaudetur ad quaedam minima opera vestra (quia tanta est sterilitas vestra, ut ad modica gaudeatur), quasi securi vobis blandimini de minimis granis eleemosynarum, et acervos obliviscimini peccatorum. Protulisti forte nescio quid parvum, quod alius aut non habuit, aut non protulit cum haberet. Noli attendere post te quis non faciat, sed quid te iubeat Deus facere. Postremo, quare in istis affectionibus saecularibus non vobis sufficiunt quos praecessistis, sed vultis esse divites, aequales ditioribus vobis? Non attenditis quantos pauperiores transcenditis: vincere vultis ditiores. Sed in eleemosynis habetur modus. Hic dicitur, Iam usquequo facio? et illic non dicitur, Quantis divitibus ditior sum? Non attenduntur egestates innumerabilium mendicorum, non respiciuntur posteriores multitudines pauperum: sed paucitas praecedentium divitum ante oculos ponitur. Cur in opere bono non attenditur ille Zacchaeus, qui dimidium rerum suarum dedit pauperibus . Sed optare cogimur. ut attendatur saltem ille Pharisaeus, qui omnium quae possidebat decimas dabat.