monumenta.ch > Augustinus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 17
Ut autem concordetis, abstinete vos a detestabilibus corruptelis et a detestabilibus inquisitionibus, a mathematicis, ab aruspicibus, a sortilegis, ab auguribus, a sacrilegiis ; abstinete vos, quantum potestis, a nugatoriis spectaculis. Si quae delectationes saeculi subrepunt in animam; exercete vos in misericordia, exercete vos in eleemosynis, in ieiuniis, in orationibus. His enim purgantur quotidiana peccata, quae non possunt nisi subrepere in animam, propter fragilitatem humanam. Noli illa contemnere, quia minora sunt; sed time, quia plura sunt. Attendite, fratres mei. Minuta sunt, non sunt magna. Non est bestia quasi leo, ut uno morsu guttur frangat: sed et plerumque bestiae minutae multae necant. Si proiiciatur quisquam in locum pulicibus plenum, numquid non moritur ibi? Non sunt quidem maiores: sed infirma est natura humana, quae etiam minutissimis bestiis interimi potest. Sic et modica peccata: attenditis quia modica sunt; cavete, quia plura sunt. Quam minutissima sunt grana arenae: si arenae amplius in navem mittatur, mergit illam ut pereat. Quam minutae sunt guttae pluviae: nonne flumina implent, et domos deiiciunt? Ergo ista nolite contemnere. Sed dicturi estis: Et quis potest sine istis? Ne hoc diceres (quia vere nemo potest , Deus misericors videns nostram fragilitatem, posuit contra remedia. Quae sunt remedia? Eleemosynarum, ieiuniorum, orationum: ipsa sunt tria. Ut autem verum dicas in oratione, perfectae implendae sunt eleemosynae. Quae sunt perfectae eleemosynae? Ut ex quo tibi abundat, des ei qui non habet; et cum te laedit aliquis, ignoscas illi.