monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 16
Servum si haberes, velles ut serviret tibi servus tuus: servi tu meliori Domino Deo tuo. Servum tuum non tu fecisti, et te et servum tuum ille fecit: vis ut tibi serviat cum quo factus es, et non vis servire ei a quo factus es? Ergo cum vis ut serviat tibi servus tuus homo, et tu non vis servire Domino Deo tuo, facis Deo quod tu pati non vis. Ergo illud unum praeceptum continet duo, illa duo continent decem, illa decem continent omnia. Cantate ergo in psalterio decem chordarum canticum novum. Ut autem cantetis canticum novum, estote homines novi. Diligite iustitiam: habet pulchritudinem suam. Ideo non vultis illam videre, quia aliud amatis. Nam si aliud non amaretis, eam utique videretis. Quare illam videtis , quando illam exigitis? Quare laudas fidem, quando illam exigis de servo tuo? Quam pulchra res fides! Sed tunc pulchra est, quando de servo exigitur; tunc videtur, quando ab altero expetitur: quando de te exigitur, non videtur. Aurum vides, fidem non vides. Sicut lucet aurum ad oculos corporis, sic lucet fides ad oculos cordis. Aperis ad illam oculos cordis, quando vis ut exhibeat illam tibi servus tuus. Si tibi illam exhibuerit, laudas servum, et praedicas eum, et dicis: Praeclarum servum habeo, magnum servum habeo, fidelem servum habeo. Quod laudas in servo, non exhibes Domino: et eo sceleratius, quia vis ut meliorem habeas tu servum, quam te Deus. Iubet Deus servo tuo, ut bonus sit erga te. Quomodo iubet uxori tuae, ut etsi tu moechaberis, non moechetur: sic iubet servo tuo, ut etsi tu non servis Domino tuo, serviat tibi. Sed hoc totum vide ut ad admonitionem tuam valeat, non ad perniciem tuam. Etenim servus ille quod tibi servit indigno digne, id est, quod indigno tibi bene servit, et fideliter servit, et pure te diligit, Deo debet, non tibi. Iustum est ergo, ut et tu attendas quia sub Domino es, ad quem et ille attendit, ut serviat tibi. Imple ergo quod dictum est, Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris . Sed ipsum alii cum dicis, utrumque attende et proximum et Deum. Canta in psalterio decem chordarum, canta canticum novum: concorda cum sermone Dei, cum est tecum in via. Concorda cum adversario tuo cito, ne cum discordia venias ante iudicem. Si facis quod audis, concordasti cum eo: si autem non facis, rixaris cum eo, et nondum composuisti quousque facias.