monumenta.ch > Augustinus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 9, 15
Sed dicis: Furtum si faciam, id facio quod pati nolo: si occidam, id facio quod ab altero pati nolo: si parentibus meis honorem non deferam, quando volo ut deferatur mihi a filiis meis, id facio quod pati nolo: si sim moechus et aliquid tale moliar, id facio quod pati nolo; nam si quis interrogetur, dicit, Nolo ut uxor mea tale aliquid faciat: si concupisco uxorem proximi mei, nolo quisquam concupiscat meam; id facio quod pati nolo: si concupisco rem proximi mei, nolo ut auferatur mea; id facio quod pati nolo: cum vero ad meretricem eo, cui facio quod pati nolo? Quod gravius est, ipsi Deo. Intelligat Sanctitas vestra. Etenim, Quod fieri tibi non vis, alii ne feceris, ad duo praecepta pertinet. Quomodo pertinet ad duo praecepta? Si homini non feceris quod pati non vis ab homine, ad proximi praeceptum pertinet, ad dilectionem proximi, ad septem chordas: si autem quod non vis pati ab homine, ipsi Deo vis facere, quid est hoc? non facis alteri quod pati non vis? Charior tibi factus est homo quam Deus? Ergo quomodo, inquit, facio ipsi Deo? Corrumpis te ipsum. Et unde iniuriam facio Deo, quia corrumpo me ipsum? Unde facit tibi iniuriam, qui voluerit forte lapidare tuam tabulam pictam, in qua tabula imago tua est in domo tua inaniter posita ad vanum honorem tuum, nec sentiens, nec loquens, nec videns? Si quis illam lapidet, nonne in te id contumelia est? Cum vero imaginem Dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis; attendis quia ad nullius uxorem accessisti, attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, quia uxorem non habes; et non attendis per libidines et illicitas fornicationes cuius imaginem violasti? Postremo Deus qui scit quid tibi utile sit, qui vere sic suos servos gubernat ad utilitatem illorum, non ad suam; non enim indiget servis quasi ad adiutorium, sed tu indiges Domini auxilio: ipse ergo Dominus qui scit quid tibi sit utile, uxorem concessit, nihil amplius. Hoc iussit, hoc praecepit, ne per illicitas voluptates corruat templum eius, quod esse coepisti. Numquid hoc ego dico? Apostolum audite: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Hoc dicit Christianis, hoc dicit fidelibus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus ? Videtis quomodo minatur? Non vis corrumpi domum tuam, quare corrumpis domum Dei? Certe facis alicui quod pati non vis. Non est ergo qua evadatur: tenetur ille, qui se teneri non putabat. Omnia enim peccata hominum, aut ad corruptelam pertinent flagitiorum, aut ad facinora nocendi. Quia Deo nocere non potes in facinoribus, in flagitiis eum offendis, in corruptelis eum offendis, in te illi facis iniuriam. Facis enim iniuriam gratiae ipsius, domui ipsius.